monumenta.ch > Isidorus > 12
Isidorus, De Natura Rerum, XI. De partibus mundi. <<<     >>> XIII. De septem planetis coeli et eorum conversionibus.

CAPUT XII. De coelo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XII.---N. 1. Virtutibus. Al., exemplis, ac virtutibus. Hic locum habere potest opusculum, sive fragmentum de coelo, de quo vide Isidoriana, cap. 86, n. 5: «Quaeritur utrum unum sit coelum, an plures. Dicuntur autem pluraliter, quamvis in hoc libro singulari numero dicatur coelum, quod dividitur inter aquam et aquam. Legimus in psalmo pluraliter: Et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini.

«Coelos enim coelorum si bene intelligimus, sidereos aeriorum quasi superiores inferiorum accipimus, sicut dictum est: Laudate eum, coeli coelorum. Satis apparet hunc aerium non solum coelum, sed etiam coelos dici, sicut dicuntur et terrae, neque aliud significat quam illa quae singulariter terra dicitur, cum dicimus orbem terrarum, et orbem terrae.

«Nomina autem coelorum haec sunt: aer, aether, olympus, spatium igneum, firmamentum, coelum angelorum, coelum Trinitatis.

«Quaeritur quae forma et figura coeli esse credenda sit, cum in Scripturis sanctis et pellis, et camerae figuram eius inveniamus. Quid enim tam diversum, et sibimet adversum, quam pellis extensio, et camerae connexio? Et utrum undique, sicut sphaera, coelum concludat terram, in media mundi mole libratam, et eam ex una parte operiat, velut discus, sicut philosophi putaverunt?

«Resp. Haec duo testimonia, quae in Scripturis reperta sunt, sibi invicem concordant, simulque et philosophorum opinio in modum sphaerae. Nam et camerae similitudo convenit cum sphaera secundum eam partem sphaerae quae super est. Ergo illa si sphaera non est, ex una parte coelum terra contegit. Si autem sphaera, undique camera est.

«Sic quidem et discus sicut camera et sicut sphaera, figuratur. Sed illud quod de pelle dictum est, qualiter concordare possit disseramus. Quia vero camera non solum curva, verum etiam plana recte dicitur, profecto et pellis non solum in planum, verum etiam in rotundum sinum extenditur. Nam et uter, et vesica pellis est.

«Quaeritur, quomodo coelum vocatur firmamentum, cum sciatur moveri. Si movetur, quomodo vocatur firmamentum? Si autem stat, quomodo sidera, quae in illo fixa sunt, creduntur ab oriente usque in occidentem, et rursus in orientem circumire?

«Resp. Non propter stationem coelum vocatum est firmamentum, sed propter firmitatem et transgressibilem terminum superiorum aquarum, atque inferiorum, eo quod in suo circulo firmum permaneat, et aquas super se firmiter atque intransgressibiliter conservatas contineat.

«Quaeritur utrum nunc illud coelum fiat, quod excedit omnia spatia aeris, omnemque altitudinem, ubi etiam luminaria, stellaequc constituuntur quarta die, an ipse aer vocetur firmamentum? Merito ergo quaeritur, cum multi affirment aquarum naturam super sidereum coelum esse non posse, eo quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut vel super terram fluctuent, vel in aere proximo terris vaporaliter ferantur.

«Dicunt quoque igneum esse coelum, et non posse cum eo concordari naturam aquarum, et quod coelum sit rotundum, et volubile, et ardens, et in illo volubili circuitu aquas stare non posse. Resp. Desinant insanire qui hoc putant, atque confusi cognoscant hoc quod Veritas ait.

«Et nos eis ex ipsis visibilibus naturis asseramus Scripturae fidem, ut possint cognoscere quae illis dubietas de invisibilibus erat. Nam Scripturae consuetudo est non solum nomine, sed etiam illorum (sic) aerem hunc coelum appellare; et cum aves in aere volitent, coeli volatilia appellantur, et serenum atque nubilum coelum dicimus de aere.

«Nam et ipse Dominus, cum de nubibus loqueretur, inquit: Faciem coeli probare potestis. Igitur et aer, qui est inter vapores humidos, unde superius nubila conglobantur, et maria subterfusa, ostenditur esse coelum inter aquam et aquam.

«Non ergo impediuntur pondera elementorum, quia si potest aqua ad tantas guttarum minutias pervenire, sicut videmus, ut super istum aerem vaporaliter feratur, qui natura levior est vel quis, cur non possunt super illud levius coelum minutioribus guttis et levioribus emanare vaporibus?

«Et quod illi asserunt, stellam quam Saturnum appellant esse frigidam, et quod per annos triginta peragat circulum suum, eo quod superiori circulo graditur, quod (sol) facit per annum, luna per mensem, et ista ideo brevius, quia inferius tenent locum; unde ergo sit illa stella frigida, quae tanto ardentior esse debuit, quanto super coelos rapitur, quae quotidianis diebus velocius currit, nisi quia facit eam frigidam esse aquarum natura, quae super summum illud coelum est?

«Cognoscant ergo hi, et insanire desinant, quia qui potuit cuncta creare ex nihilo, et illas potuit aquas glaciali soliditate stabilire in coelo. Nam quod ipsi dicitur: Qui volvis orbem stellis ardentibus refulgentem, nonne divina providentia necessario prospexit, ut intra orbem coeli, et super orbem redundarent aquae, quae illa ferventis axis incendia temperarent, ne conflagratio superioris inferiora elementa succenderet?

«Nos vero quomodo, et qualeslibet aquae ibi sint (ignoramus); esse eas super summum illud coelum minime dubitamus. Maior enim est Scripturae eius auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas.» AREV.

]
Coelum spiritualiter Ecclesia est, quae in huius vitae nocte sanctorum virtutibus, quasi claritate siderum, fulget. Pluraliter autem coeli nomine sancti omnes, vel angeli intelliguntur. Siquidem per coelos etiam prophetas et apostolos accipere debemus. De quibus scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei; utique quod ipsi adventum et mortem, ipsi quoque resurrectionem Christi et gloriam mundo annuntiaverunt.
2 [

2. Ambrosius in libris . . . . coelatum vocatur. Lib. II, cap. 4.

Ibid. Huius enim esse subtilem . . . . sicut fumum. Lib. I, cap. 6. Sunt vero Isaiae verba, cap. 51, ex LXX Interpret., ὅτι οὐρανὸς ὠς καπνὸς ἐστερεώθη.

]
De coeli autem nomine sic dicit sanctus Ambrosius in libris quos scripsit de creatione mundi: Coelum Graeco vocabulo οὐρανὸς dicitur; apud Latinos autem propterea coelum appellatur, quia impressa stellarum lumina, veluti signa, habens, tanquam coelatum dicitur, sicut argentum, quod signis eminentibus refulget, coelatum vocatur. Huius enim esse subtilem naturam etiam Scriptura demonstrat, dicens, quod firmavit coelum sicut fumum.
3 [

3. Cous, vel covus, vel chous. Varro, lib. IV: Sub iugo medio covum, quod bura extrema addita oppillatur, vocatur covum a covo. Festus: Cohum, lorum, quo temo buris cum iugo colligatur, a cohibendo dictum. Cohum Poetae coelum dixerunt a Chao, ex quo putabant coelum esse formatum. Ego a cohibendo hoc quoque ductum arbitror. Quod etiam voluisse videtur Isidorus, dicens: Cohum, quod Coelum continet.

Ibid. Poli ex coelestibus circulis cacumina . . . . dictus est. Hyginus, lib. I: Huius autem (de axe loquens) cacumina, quibus maxime sphaera nititur, poli appellantur, quorum alter ad Aquilonem spectans, Boreus; alter appositus Austro, Notius est dictus. Nihil tamen in Isidoro mutavimus. Nam, et australem, et notium, et austronotum, vel austronotium, hunc polum dici constat. Terrae vero oppositum dixit Isidorus, quod obiectu terrae (ut ait Arati interpres) a nobis non videatur. Vid. lib. III Etymolog., et lib. XIII.

Ibid. Sidera. Chous, quod coelum continet. Al., hemisphaeria. Chous, quo coelum continetur. AREV.

]
Partes autem eius: chous, axis, cardines, convexa, poli, sidera. Chous, quod coelum continet. Unde Ennius: Vix solum complere choum terroribus coeli. Axis, linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit. Cardines, extremae axis partes sunt. Convexa, extrema coeli. Poli, ex coelestibus circulis cacumina, quibus maxime sphaera nititur: quorum alter ad Aquilonem spectans Boreus, alter terrae oppositus Austronotus dictus est.
4 [

4. Atque ardens esse dixerunt. In his fuit etiam Plato, qui coelum astraque ignea esse scripsit. Sed (ut interpretatur Galenus) non hoc igne, qui urendi vim habeat, sed alio, qui luminis tantum sit particeps. Antiquorum rationem refutavit Aristoteles; ita tamen, ut Basilio et Ambrosio (quos hic noster auctores habet) suam ipse probare non potuerit.

Ibid. Eius incendium temperent. Idem, cap. seq., ex Ambros.

Ibid. Sphaeram autem confirmant. Hygin., l. I, initio,

Ibid. Coelum autem, etc. Al., hemisphaeria duo sunt, quorum alterum est super terram, alterum subter terram. Coelum autem, etc. AREV.

]
Coelum autem ab Oriente ad Occidentem, semel in die et nocte verti sapientes existimant. Hoc autem rotundum, volubile, atque ardens esse dixerunt. Cuius sphaeram super aquas esse putaverunt, ut in ipsis volvatur, eiusque incendium temperent. Sphaeram autem confirmant, nec principium habere, nec terminum, pro eo quod rotunditate sui, quasi circulus, unde incipiat, vel ubi desinat, facile non comprehendatur. Aequaliter enim ex omni parte fertur esse collecta, et omnia similiter respiciens, atque a centro terrae aequis spatiis distincta; ipsaque sui aequalitate ita stabilis, ut eam in nullam partem declinare undique aequalitas collecta permittat, ac nullo fulcimento subvecta sustentetur.
5 [

5. Quod careat indicio angulor. Ita o. libri. Forte Incisione angulor. Cicero: Nihil incisum angulis.

Ibid. Quod in se caeteras. In se stellarum, lib. o., mendose.

]
Cuius perfectionem sphaerae vel circuli multis argumentationibus tractans, rationabile Plato Fabricatoris mundi opus insinuat. Primo, quod ex una linea constat. Secundo, quod sine initio est, et sine fine. Tertio, quod a puncto efficitur. Denuo, quod motum ex se habeat. Deinde quod careat indicio angulorum, et quod in se caeteras figuras omnes includat, et quod motum inerrabilem habeat, siquidem sex alii motus errabiles sunt, ante, a tergo, dextra, laevaque, sursum, deorsum. Postremo, et quod necessitate efficiatur, ut haec linea ultra circulum duci non possit.
6 [

6. Tanta autem polus celeritate, etc. Eadem lib. III Etymolog., cap. 34.

]
Duo sunt autem, ut diximus, poli, quibus coelum volvitur, Boreus, quem Aquilonium vocamus. Hic Arcti, id est, septentriones, qui nobis semper apparent. Cui contrarius est Notius, qui australis dicitur. Hic est, qui terra, ut ait Cicero, tegitur, et ἀφανὴς a Graecis nominatur. Tanta autem polus celeritate ferri dicitur, ut nisi adversus eius praecipitem cursum astra currant, mundi ruinam faciant. Fertur enim eius praeceps volubilitas cursu siderum temperari. Unde Lucanus: Sideribus quae sola fugam moderantur olympi, Occurruntque polo, diversa potentia prima Mundi lege data est.